- DIDIUS
- I.DIDIUSIulianus qui et M. Salvius Severus Commodus dictus est, Mediol. 20. Rom. Imp. A. U. C. 945. fil. Perronii Didii Severi, ex Clara Aemilia, nepos Salvii Iuliani. In domo Domitiae Lucillae, matris M. Aurelii educatus; egregia munia obivit. Pertinace mortuo, a militibus imperium emit, cumqueve non esset solvendo, illorum in se odium concitavit. usque adeo parcus, ut porcellum, atque lepusculum ad se dono missum in triduanas partiretur cenas; pranderetque interim paucis oleribus, ac herbulis contentus. Eius hic fuit vitae exitus, ut a Septimio Severo successore suo, in abditas Palatii balneas dectus, exstentâ demnatorum more cervice ultimum diem obierit. A. C. 193. Sext. Aurel. Sic Imperium, quod per scelus, necis Imper. conscius, et primus licitator nactus est, intra tertium mensem, a nece Pertinacis, cum vita simul amisit. Aliis aliter. Spartian. Dio in Iulian.II.DIDIUSdux Romanus sub Claudio, Tacit. Ann. l. 12. c. 15. postquam Didium Ducem Romanum roburque exercitus abiisse cognoverat. forte Britanniae praefuit. Agricol. l. 14. vocaturqueve Didius Gallus.III.DIDIUSpraenomine Aulus, a Claudio in locum Ostorii in Britannia defuncti subrogatus. Tacit. Ann. l. 12. c. 40.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.